Charter Document - 02240628
| Charter Number: | 02240628 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Bequest |
| Date: | 1167 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p163) |
Charter:
Notum sit omnibus quod Bernardus Blancus de Cavaniaco omnia que de ecclesia Sancti Vincentii Matiscensi tenebat eidem ecclesie guerpivit et concessit in perpetuum et Gauterio de Berriaco archidiacono obedienciario Cavaniaci ita ut que de supradictis omnibus obligata essent idem Gauterius usque ad XXXV solidos redimat Bernardus reliqua Preterea idem Bernardus quedam que sua propria et sui alodii dicebat esse universa ecclesie supradicte concessit ita ut ad istorum arbitrium scilicet domni Guichardi decani Rainaldi precentoris Garini de Itgiaco partem statim ecclesie tradat partem sibi tantum dum vixerit retineat pro quantumvis ecclesie certum quid annuum solvat Item domum suam et vercheriam in qua domus est cum Sancti Vincentii sint in vita sua tantum debet habere et pro his IIII denarios et obolam annuatim solvere Pro concessione ista accepit Bernardus a prefato archidiacono LV solidos et pacem tenendam in perpetuum juravit de se et suis omnibus Testes sunt Guichardus decanus Rainaldus precentor Garinus de Itgiaco Willelmus Grossus Stephanus de Lanciaco Gaschetus Jordanus Milo Bernardus de Verchisoto
