Charter Document - 02240624
Charter Number: | 02240624 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1151 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.162) |
Charter:
Universis tam presentibus quam futuris notificare volumus quod prepositessa de Osselis et filii ejus donaverunt et concesserunt ecclesie Beati Vincentii si quid juris habebant in his que ipsa ecclesia in parrochia Ammuniaci habebat Pacem juravit ipsa et filii ejus Petrus et Vido et Galterius et Rotbertus et Stephanus Factum fuit hoc publice in hospicio Cluniaci in presentia istorum canonicorum domni Wichardi Matiscensis decani et Villelmi de Viriaco [archidiaconi] et Galterii de Berriaco archidiaconi et Rotberti de Sancto Sulpicio et presbiterorum Stephani de Furno Petri Fulcolt Nicholai de Sancto Marcello et Petri et aliorum magistri Galterii et Bernardi Belini Bernardi Tarunni et Duranni Bordelini et Petri Calliot et contegui Pro hac autem verpitione dedit eis ecclesia C solidos Cluniacenses et ipsi de pace tenenda Jocerannum Grossum fide jussorem dederunt