Charter Document - 02240623
Charter Number: | 02240623 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.161) |
Charter:
Oblivionis vicium scripto tollere curantes presentium et posterorum noticie tradimus quod de quadam terra que juxta cimiterium Sancti Petri de Quercu a parte orientali est sita inter comitem Girardum et canonicos Beati Vincentii questio mota fuit Convenientibus itaque canonicis in presentia predicti comitis ante capellam Beate Marie Bernardus Porcarius Garinus de Igiaco Rotbertus de Cantriaco et Ugo Ruels sententia anathematis se mentirentur a quodam presbitero super eos lata protestati sunt terram illam a domno comite Willelmo Jherosolimam profecturo ecclesie Beati Vincentii donatam fuisse Comes igitur Girardus testimonio eorum fidem adhibens donum patris sui ratum habuit et predicte ecclesie his presentibus confirmavit Wichardo decano Gaufrido archidiacono Malespina Vichardo Dauvens Guidone de Vela Ugone de Baisenens Otgerio de Itgiaco Duranno et Stephano Galone Rodulfo de Alvernia