Charter Document - 02240620
Charter Number: | 02240620 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p161) |
Charter:
Sciant presentes et posteri quod Hugo de Germola venditionem quam mater sua fecerat canonicis Sancti Vincentii de plastro quod est retro sedem ecclesie Sancti Johannis de Castello quod tenet Rotbertus canonicus per manum domni Pontii episcopi laudavit acceptis inde L solidis Frater vero ejus Petrus qui hanc venditionem laudaverat penitus postea cum fratre suo presens fuit et X solidos inde habuit Testes fuerunt isti Wichardus decanus Hugo cantor Stephanus de Nemore Gaufridus de Berriaco Umbertus de Branceduno Garinus de Igiaco Ugo de Vela Willelmus de Berriaco Stephanus Gaufridi Stephanus Dentatus Petrus Armas Stephanus Pertusus