Charter Document - 02240619

Charter Document - 02240619


Charter Number: 02240619
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1186 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p161)

Charter:

Universitati fidelium notificare volumus quod veniens in claustro Beati Vincentii Matisconensis Narduinus de Sala petiit sibi commutari quamdam peciam terre sitam juxta pontem Mergie que erat Sancti Vincentii pro alia pecia terre sita inter terras Sancti Albani cujus tunc obedientie domnus Rainaldus de Vergeio erat cujus petitioni canonici prebuerunt assensum Confestim vero predictus Narduinus amicitiam et beneficium ecclesie recognoscens in villa nova que juxta Mergiam edificatur dedit Beato Vincentio unum denarium censualem in festivitate sancti martiris persolvendum in unaquaque domo que jam ibi edificata erat vel edificanda et canonici concesserunt ei in anniversario die obitus sui novem lectionum officium Sicut hic scriptum est concessit et juravit Narduinus de Sala his presentibus Wichardo decano Rainaldo cantore Villelmo de Viriaco archidiacono Garino de Itgiaco Ugone Kinel et pluribus aliis tam clericis quam laicis