Charter Document - 02240618

Charter Document - 02240618


Charter Number: 02240618
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1153
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p161)

Charter:

Noscatur omnibus sancte matris ecclesie fidem tenentibus quod Vicardus Vetulus cum fratribus suis terram de prestaria injuste calumpniando rebus ecclesie Sancti Vincentii multa mala intulit Tandem divina justicia percussus et morti addictus penitens tamen gratia Dei effectus que injuste erga ecclesiam prefatam egerat placitare jussit Fratres vero ejus videlicet Jotcerannus et Bernardus superstites non ad plenum damna ecclesie restaurare valentes pro emendatione maleficiorum suorum eidem ecclesie in presentia domni Pontii Matiscensis episcopi duas vercherias que sunt in villa Prisciaci donaverunt et quicquid in prestaria ab eis calumniabatur in perpetuum dimiserunt exinde pacem se tenendos sacramento firmaverunt Hujus rei sunt testes Vicardus decanus Hugo cantor Garinus de Igiaco Ugo de Basenens Vilelmus Vetulus Vido de Estrais Hugo Berardus Saginius Rufus Ugo Grassus Umbertus Dentatus Vido Bermundus Blancus de Balgiaco Hec autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini millesimo CLIII