Charter Document - 02240611

Charter Document - 02240611


Charter Number: 02240611
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p159)

Charter:

Sciant presentes et posteri quod Hugo filius Stephani de Vela calumpniam quam faciebat de venditione et dono quod patruus ejus Guigo cantor fecerat Sancto Vincentio de terra que jacet in villa Cropii finivit et verpivit et si quod jus ibi habebat donavit libere ecclesie Sancti Vincentii in perpetuum Hanc autem verpitionem fecit in manu domni Pontii Matisconensis episcopi in capitulo predicte ecclesie et juravit inde pacem tam firmiter tenere quod nec pro sorore sua nec pro alio calumpniatore esset exinde in nocumentum prefate ecclesie Sunt testes Vuichardus decanus Hugo cantor et Stephanus tunc dapifer et Willelmus de Castellione Bernardus Pinguis Garinus de Igiaco Martinus de Sancto Verano Guigo de Streis canonicus regularis Hugo de Cavanis Gaucerannus de Sala Stephanus de Ariaco Paganus prepositus Trenorchiensis Hugo presbiter de Carnaco Guigo Truannus Gaucerannus de Burgo Superiori Lambertus de Lugniaco Stephanus Pertus Bernardus Catret Bernardus clericus de Lia Gaschetus Johannes de Muisons et alii plures Hec verpicio fuit facta anno ab Incarnatione Domini MCLI indictione XIIII