Charter Document - 02240609
Charter Number: | 02240609 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1117 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.159) |
Charter:
Sciant presentes et posteri quod Guigo cantor hujus ecclesie dedit et vendidit Beato Vincentio et canonicis quicquid habebat apud Cropium tam in domibus quam in vineis terris planis pratis nemoribus videlicet quicquid habebat a via publica que ducit Beljocum per crucem de Vinsellis et per Malum Pertuisum et juxta Toriacum et juxta grangiam decani de Toriaco et usque Guincheyium usque Ararim ecclesie Beati Vincentii dedit preter unam listam quam dedit ecclesie Trinorchiensi et preter unum pratum quod dedit ecclesie Beati Petri Testes sunt Gaucerannus decanus Petrus Lingonensis Hugo Chamarleus Johannes de Oratorio magister Gualterius Bernardus Gaufridi