Charter Document - 02240607

Charter Document - 02240607


Charter Number: 02240607
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1096 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.158)

Charter:

Scire volumus presentes et posteros quod domnus Berardus Matiscensis ecclesie episcopus donavit libere ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis et canonicis ipsius ecclesie ecclesiam de Bellomonte tali tenore quod singulis annis canonici anniversarium patris et matris et fratrum et predecessorum suorum facerent et ipso die fratres refectionem in refectorio haberent quam ecclesiam capitulum dedit Stephano canonico Mardubrio ut predictam refectionem fratribus ipso die faceret Postea vero Berardus de Tisiaco qui erat canonicus Matisconensis ecclesie et frater ejus Bertrandus concesserunt et finierunt ecclesie Matiscensi Sancti Vincentii et domno Berardo episcopo illud quod in predicta ecclesia Bellimontis habebant et querebant quod factum est in ecclesia de Diroblio in die qua consecrata est Hujus rei testes sunt Vilencus de Noliaco Herbertus Truannus Hugo Fuldradus et domnus Gaucerannus archidiaconus de Basinens et domnus Bernardus de Bisurinaco Postea concessit et finivit Girardus de Caroloco ecclesie Matiscensi et domno Berardo episcopo illud quod in eadem ecclesia Bellimontis habebat et querebat in die qua predictus episcopus baptisavit filium suum nomine Girardum in ecclesia Castellinovi Hujus rei testes sunt Girardus de Villione et Girardus Francus et Gaucerannus archidiaconus et Bernardus archipresbiter Deinde Stephanus de Mardubrio placitavit et Ebrardo et Geronte fratribus de Buxiaco qui terram supra memoratam ecclesie Sancti Christophori de Bellomonte in suo proprio tenebant qui et illud quod in predicta ecclesia habuerant et terram donaverunt et finierunt ecclesie Matiscensi LX soldos a predicto Stephano accipiendo concedente et laudante Aimaro Morello qui pro cessione habuit inde XV solidos a quo Aimaro predicti fratres Stephanus et Girardus et Geronto in feodo habebant laudante etiam Girardo de Villione qui habuit inde XV solidos quia predictus Aimarus ab eo in feodo habebat hoc factum est in villa Cumriaco Hujus utriusque concessionis testes sunt Bernardus archipresbiter et Reinerius de Archingiis et Pontius de Coire Karlinus prepositus qui duo de hoc placito habuerunt XV solidos qui drusii erant Denique placitavit predictus Stephanus de Mardubrio cum Bernardo de Tisiaco et nepote ejus Vilenco qui in terra Sancti Christophori accipiebant minam unam de siligine et XII denarios et unus eorum accipiebat ibi duos capones et duos panes et dimidium sextarium vini Qui Berardus de Tisiaco et nepos ejus Vilencus finierunt et guerpiverunt ecclesie Matiscensi hoc totum et habuerunt inde XXV solidos apud memorato Stephano hoc placitum factum est in Valle Saona Hujus rei testes sunt Stephanus presbiter de Sancto Boneto et Bonetus presbiter de Valle Saona et Herbertus Truannus qui de hoc placito habuit V solidos et Hugo frater ejus et Karlinus prepositus habuit verum de hoc placito unum equum XX solidorum qui predictam captionem videlicet minam unam siliginis et X denarios tunc temporis habebat in vadimonio a predictis Berardo et Vilenco Hujus rei testes sunt Bernardus de Mardubrio et Pontius de Cava Rupe