Charter Document - 02240605

Charter Document - 02240605


Charter Number: 02240605
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1144 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.157)

Charter:

Sciant presentes et posteri quod cum Gaufridus de Albo Spino placitavisset decimis parrochie Sancti Amoris et capelle de Nant cum canonicis Sancti Vincentii Matiscensis quas decimas idem Gaufridus de ecclesia Matiscensi tenebat in feodo et concessisset feodariis suis ut placitarent cum Matisconensi ecclesia decimas quas in predictis locis de se tenebant Durannus Rufus vendidit suam partem decimarum quam tenebat a predicto Gaufredo canonicis Sancti Vincentii LX solidis et decem solidos habuit inde Savarius filius ejus Unde ipse Durannus et Savarius filius ejus juraverunt pacem tenere in perpetuum iste Johannes predicti Duranni sicut vendidit suam partem decimarum canonicis Sancti Vincentii LX solidis Sed quia idem Johannes ante juratam pacem mortuus est pro uxore ejus et liberis venditionem concedentibus juraverunt prefatus Durannus Rufus et filius ejus Savarius Item Bernardus clericus et fratres ejus sepe dicti Duranni Rufi nepotes vendiderunt suam partem decimarum ecclesie Matisconensi LX solidos et V solidos habuit inde Bernardus clericus ad cappam emendam De hoc juraverunt pacem in perpetuum ipse Bernardus clericus et fratres ejus isti omnes tenebant decimas istas de Gaufredo Albi Spini Harum trium venditionum testes sunt domnus Pontius Matisconensis episcopus Stephanus Beljocensis decanus Hugo cantor Bernardus Porcarius Bernardus Pinguis Stephanus de Bosco Gaufridus de Mol[ano] Umbertus archipresbiter Aimo de Seciaco Vicardus presbiter de Auches Rotgerius Vierius Renardus de Corent Iterius de Sancto Amore Umbertus de Roorterio Turumbertus et uxor ejus cum filiis vendiderunt ecclesie Matisconensi partem suam decimarum parrochie Sancti Amoris VI libras denariorum et V solidos habuit inde Villelmus filius ejusdem Humberti De hoc juraverunt pacem ipse Turumbertus et filii ejus Villelmus et Bocher et Turumbertus clericus qui has decimas tenebant a Gaufredo Albi Spini Hujus venditionis testes sunt Hugo cantor Stephanus Beljocensis decanus Bernardus Porcherius dapifer Bernardus Pinguis Stephanus de Bosco Gaufridus de Mol[ano] Umbertus archipresbiter Wichardus de Auches Manerius presbiter Rotgerius filius Rotgerii Vierii Iterius Umbertus de Ricorterio Gilebertus de Auriaco Umbertus miles de Nant vendidit ecclesie Matisconensi partem suam decimarum quas tenebat de predicto Gaufredo L solidis et quia quamdam partem illarum decimarum miserat in vadimonio concessit ut et canonici redimerent et in perpetuum possiderent de hoc juravit ipse pacem Hujus rei testes sunt domnus Pontius episcopus Hugo cantor Stephanus Beljocensis decanus Stephanus de Bosco Gaufridus de Mol[ano] et Gratianus Romanensis capellanus Umbertus archipresbiter Vicardus presbiter de Auches Mainerius presbiter