Charter Document - 02240604

Charter Document - 02240604


Charter Number: 02240604
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1144
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.157)

Charter:

Quia vicium oblivionis perversitas quoque hominum necnon longitudo temporis solent humana pacta et convenientias perturbare congruum visum est presenti scripto commendare memorie presentium et posterorum quale placitum qualisque convenientia sit facta inter ecclesiam Matisconensem Sancti Vincentii et Gaufredum de Albo Spino Igitur jus decimarum et primitiarum quod ipse Gaufredus habebat in parrochia Sancti Amoris et capelle de Nant donavit in perpetuum et werpivit ecclesie Sancti Vincentii de Matiscone quas cum multis aliis de episcopo Matisconensi in feodo tenebat De hoc juravit pacem ipse Gaufredus cum novem militibus infra nominandis tali modo quod ipse nullum impedimentum vel querendo excambium vel alio modo faceret volentibus cum predicta ecclesia placitare in eodem sacramento in pace continetur Hoc quod si ipse vel suorum aliquis in his predictis dampnum faceret ecclesie post placitum factum cum ecclesia ab illis personis que decimas in predicto parrochiatu tenebant postquam ex parte ecclesie arrationatus esset infra septem dies vel ablatum restitueret vel ipse cum eis qui fecit pacem juraverunt in villa Sancti Amoris capti tenerentur donec damnum per capitale restitutum esset Preterea in sacramento pacis istud adnexum est quod si aliquis eorum qui de his cum ecclesia placitarent vel heredes et cognati eorum vel aliqui pro ipsis dampnum fecerint ecclesie ipse adjuvaret ecclesiam fideliter quasi de re sua Pro his igitur predictis a Gaufrido concessis et predicto modo dispositis ecclesia Matisconensis dedit Gaufredo decem libras denariorum Lugdunensis monete et uxori ejus que ista laudavit XL solidos et fecit ipse dari Rotgerio Vierio X solidos Willelmo de Boent VIII solidos Renardo de Corent VII solidos Garnerio de Rubro Monte V solidos Hugoni de Boent V solidos Willelmo de Viriseto V solidos Sepe dictus Gaufredus in ecclesia Sancti Amoris fecit hominium et ligiam fidelitatem domno Pontio Matisconensi episcopo et juravit et promisit prefatus Gaufredus quod ista minoratione feodi sui nullam emendationem quereret et nullam querelam inde moveat episcopo et successoribus ejus sed integre et absolute ipse et successores ejus hominium et ligiam fidelitatem cum sacramento et servitium facerent episcopo et successoribus ejus preter hec calumpnias quas faciebat de rebus quas ecclesia Sancti Amoris de sepulturis et aliis donationibus adquisierat et possidebat que de ipso Gaufredo et antecessoribus ejus levabant guerpivit et finivit ecclesie Beati Vincentii et canonicis in perpetuum et in sacramento predicte pacis adjunxit ea propter dati sunt ei XX solidos Pretaxatum Gaufredum et antecessores ejus absolvit conventus Matisconensis in capitulo pro decimis quas tenuerant si inde peccatum contraxerant Preterea eumdem Gaufredum receperunt canonicum hoc modo ut in morte sua absolvant eum et officium suum faciant et in ea catalogo mortuorum suorum adscribant et anniversarium ejus ut de canonico faciant Obsides de pace prescripta sunt isti idem Gaufredus Rogerius Vierius Willelmus de Boent Renardus de Corent Achardus de Boent Garnerius de Rubro Monte Umbertus de Nant Vitfredus de Seciaco Willelmus de Viriseto Pelerinus filius Maleti Testes vero sunt Umbertus archipresbiter Aimo de Seciaco Vichardus Dunches Pontius de Cormor Ymbertus de Rotcerio Iterius Petrus provincialis Bernardus Bonnivers Bernardus de Bertonet Petrus de Beljoco Actum est hoc apud Sanctum Amorem per manum et in manu domni Pontii Matiscensis episcopi in presentia Hugonis cantoris Stephani archidiaconi et Beljocensis decani Bernardi Porcarii tunc dapiferi Gaufridi de Mol[ano] Stephani de Bosco Bernardi de Insula et aliorum multorum Anno ab Incarnatione Domini MCXLIIII indictione VII XVII kalendas julii