Charter Document - 02240595
Charter Number: | 02240595 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.155) |
Charter:
Ego Amedeus Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus apostolice sedis legatus notum facio tam presentibus quam posteris quod me presente in Lugdunensi capitulo Wicardus de Antone verpivit et donavit Matiscensi ecclesie quicquid apud Montem Gudinum et in appendiciis ejus vel juste habebat vel injuste usurpabat Verpivit dico istis presentibus Atanacense abbate Otberto Calvo Katharia Mabrasni Ugone de Chaseto Johanne Albranne Ugone Palatino Stephano de Baisenens et sicut ipse prohibuit ibidem prius juraverat et revera juraverat quod in presenti et in futuro predictam villam et appendicia ejus ipse et sui Matiscensi ecclesie in pace et sine inconturbatione possidere dimitteret Quod si forte contingeret ut ipse vel sui aliquam molestiam in predicta villa facere presumeret isti subscripti milites juraverunt se infra Matisconem obstagium tamdiu tenere donec damnum in integrum restitutum esset ecclesie videlicet Durannus de Sendreens Vicardus de Franchelens Lataudus de Chailloures Vicardus Salvagnis Stephanus Blancus Otgerius de Clemenciis Petrus de Astols Berardus de Sentremer Durannus de Moysia Hec autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini MCXLVII