Charter Document - 02240594
| Charter Number: | 02240594 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Restitution |
| Date: | 1116 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p154) |
Charter:
Scire volumus quod Durannus de Dardre decimam vini quam calumpniabatur in monte qui dicitur Bruniroles in parrochia scilicet de Castello ecclesie Beati Vincentii Matisconensis finivit et absque ulla retentione werpivit Hoc quoque pactum est ut sorores et alios heredes suos hanc guerpitionem concedere faceret Hoc ita expeditum est ut ubicumque in prefata parrochia ecclesia Beati Vincentii decimam annone accipiebat et nominatim in predicto monte ibidem et de vino perpetuo acciperet Testes sunt Guntardus de Verchisono Petrus de Escociolis Christophorus presbiter Bernardus de Curtibus Guigo miles de Germola Sismundus frater ejus Christianus de Rupe Hugo de Molano Hugo Descalceatus et Hugonellus de Molano parvuli Guigo archidiaconus et Bernardinus in quorum presentia actum est hoc juxta ecclesiam Sancti Pontii
