Charter Document - 02240590

Charter Document - 02240590


Charter Number: 02240590
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1127 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.154)

Charter:

Scire volumus presentes et posteros quod comes Willelmus frater comitis Renaldi movit querelam et calumpniam domno episcopo Jotceranno et canonicis Propterea miserunt se in manu predicti comitis R et domni Wicardi Beljocensis ut de his dictum eorum utrimque sequerentur Per manum ergo et consilium ipsorum supradictus comes Willelmus laudante comite Renaldo fratre suo finivit calumpnias et concessit et laudavit episcopo in perpetuum et canonicis firmitates suas et bastimenta et domos infra Matisconem et extra De occupationibus vero post mortem comitis Willelmi et Alemani patris alterius Willelmi factis si comes Wilelmus quereret rectum et rationem veniret inde in curiam episcopi domni et ibi per judicium curie episcopi rationem acciperet Quod si ibi non posset deffiniri venirent inde ante domnum Wicardum et ipse deffiniret Si vero nec ipse deffinire valeret convenirent ad Sanctum Marcellum comes Regnaldus et domnus Vicardus et dictum eorum sequerentur hinc et inde et ipsi dicere non dimicterent Per manum autem prefati comitis Regnaldi et domni Vicardi per quos predicta convenientia facta est promisit comes Wilelmus pacem et bonam concordiam cum episcopo et canonicis habere deinceps Huic autem convenientie affuerunt comes Regnaldus et domnus Wicardus Beljocensis per quos facta est et domnus Ylio de Revena Stephanus Crassus Girbertus archipresbiter Letbaldus de Digoina Hugo de Munnet Rotbertus Incatenatus Rotgerius de Abans Durandus de Estoldis Stephanus de Marchant Ylio de Basinens Regnaldus de Cuse Otgerius de Vela