Charter Document - 02240585

Charter Document - 02240585


Charter Number: 02240585
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1096 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.151)

Charter:

Omnia que instantis temporis cursu firma debent permanere necesse est ea litterarum apicibus annotari quo earum notitia future lites valeant citius comprimi Presentibus igitur atque futuris notificare volumus quod Jocerannus miles de Amuniaco et fratres sui Walterius et Wicardus et Roscelina mater eorum canonicis Sancti Vincentii Matiscensis ecclesie totam terram suam quam habebat in Amuniaco et in parrochia cum servo uno Petro nomine et aliis si inventi fuerint pretio XL et XXXV solidorum Matiscensis monete et Cluniacensis de medietate in vadimonium mittunt omnesque fructus terre et redditus pro salute animarum suarum et parentum suorum ecclesie Sancti Vincentii et canonicis ibidem Domino servientibus concedunt Si denique casu acciderit quod Gauscerandus moriatur antequam terra redempta sit partem suam denominate terre sancto martiri Dei Vincentio omni remota calumnia donat et concedit De aliis duobus fratribus Wicardo scilicet et Walterio qui mortuus fuerit antequam terra redimatur superstes partem suam et alterius redimat de suo tamen censu proprio si redimere voluerit nec tamen reddendo precium Quod ad partem Gauscerandi pertinet si uterque morte preventus fuerit antequam terra redimatur partes suas prenominate terre Sancto Vincentio libere donant et concedunt Hoc autem vadimonium et donum [] scriptum est jurando affirmaverunt et affirmando supra dictus Gauscerandus super sacrosanctum altare preciosissimi martiris Vincentii canonicis circumstantibus cum libro obtulit Actum est hoc Philippo rege Francorum regnante et domno Berardo episcopo Matisconem gubernante De hac re testes sunt Johannes cantor Bernardus archidiaconus Dalmatius et Guigo qui tunc illi obediencie preerant Gonterius archipresbiter in cujus domo pactio facta fuit publice apud Cluniacum Petrus clericus de Berriaco Bernardus presbiter de Amuniaco Bernardus de Thasiaco et fratres ejus Gaucerandus et Gaufridus Wido et Hugo frater ejus