Charter Document - 02240580
Charter Number: | 02240580 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1115 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.150) |
Charter:
P episcopus servus servorum Dei venerabili fratri et coepiscopo sancte sedis apostolice vicario salutem et apostolicam benedictionem Super prudentia tua valde admiramus quod in negotio ecclesie Beati Stephani clericorum suorum testimonium acceptare volueris Cum Beatus Gregorius in hujus modi causis eludere actoribus probationem imponet diverse namque causarum species nec in omnibus causis crimina agitantur in terminibus siquidem actentorum et testium illa districtio observanda est que canonibus continetur ne qui a probatione domestici assumantur ceterum in possessionum aut ceteris hujus modi negotiis hii potissimum assumendi sunt qui eadem negotia tractaverunt de quorum visu et auditu hesitatio esse non deberet Si ergo iidem clerici idonei sunt ab assertione cause illius nullatenus repellantur sed sicut aliis litteris deliberatum est inter Sancti Stephani et Sancti Johannis canonicos lis illa plenius decidatur cesset jam malicie zelus et dolositatis cavillatio et predictarum ecclesiarum negotium juxta litterarum nostrarum tenorem commodius peragatur alioquin ad presentiam nostram parati processus et instructi proximo quadragesimalis concilii tempore revertantur Data Troie VI kalendas septembris indictione octava