Charter Document - 02240577

Charter Document - 02240577


Charter Number: 02240577
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1118
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.149)

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quia cum domnus Berardus in sacrosancta Dei ecclesia Matiscensi in honore beati martiris Vincentii dicata resideret episcopus Udulricum de Balgiaco et filios ejus canonicis Matiscensibus super ecclesiam de Floriaco quam Artaldus decanus Beato Vincentio martiri et fratribus ibi servientibus reddiderat et werpiverat multas intulisse querimonias super quibus canonici ad exequendam justiciam parati nichil in Udulrico et filiis ejus remaneret Tandem ad faciendam inde concordiam canonici coacti dantes CCC solidos Matiscensis monete supra nominato Ulrico pacem taliter sibi et ecclesie sue adquisierunt videlicet quod Ulricus et filii sui Ulricus et Rainaldus ipsam prefatam ecclesiam de Floriaco cum decimis et appendiciis suis Beato Vincentio martiri et canonicis ejusdem loci reddiderunt que ipsius ecclesie Matiscensis juris videbatur esse et etiamsi aliquam haberent ibi justitiam dederunt et concesserunt et werpiverunt Imo supra sanctum altare juraverunt Udulricus de se et infantibus suis et filii sui de se et sororibus suis omnibus modis firmiter pacem tenere ecclesie Matisconensi et canonicis inibi servientibus in perpetuum Domina vero domni Uldrici uxor mittens manum suam in manu domni Berardi episcopi laudans et concedens similiter in fide sua promisit pacem facere inde veraciter observare Hec laudatio et juratio Udulrici et filii sui Ulrici facta fuit VI idus aprilis sub testibus istis Berardo episcopo Gausceranno decano Gausceranno de Balgiaco cum pluribus aliis canonicis Gausceranno de Mispiliaco Maiolo Rebutino Gauffrido monetario Altera vero concessio et juratio Rainaldi alterius filii sui Ulrici facta fuit XVI kalendas maii testibus Gausceranno decano Gaufrido archidiacono Landrico de Moncello Iterum altera verpicio et promissio fidei domine uxoris Udulrici facta fuit XIIII kalendas maii sub testibus istis Bernardo archidiacono et Bernardo de Luiniaco et Wicardo de Cabennis Hec facta carta fuit anno MCXVIII indictione XI epacta XXVI regnante Lugdovico Francorum rege