Charter Document - 02240576
Charter Number: | 02240576 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1096 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.148) |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quia ego Artaldus de Vismosone Matiscensis ecclesie decanus predecessorum meorum recognoscens injuriam super ecclesiam de Floriaco diu illatam reddidi ipsam ecclesiam cum omnibus decimis oblationibus et sepulturis et tenementum Marreillerii Beato martiri Vincentio cujus juris certissime erat et canonicis inibi servientibus hanc prefatam ecclesiam reddidi donavi et concessi in perpetuum laudante et concedente nepote meo Hugone de Campens et Uldrico de Vilars cui feodario usu pertinere videbatur qui etiam promisit decano et veraciter pactus fuit ut ei et ecclesie Matiscensi rectam garantiam apud omnes homines fideliter portaret Hoc donum feci in Matisconensi canonicorum capitulo in manu domni Berardi tunc existentis episcopi ut Dominus me et predecessores meos a penis inferni liberare dignetur Testes et hujus donationis presentes fuerunt domnus Gausmarus Beati Petri regularis prior Bernardus archidiaconus Gaufridus archidiaconus Gauscerannus de Balgiaco Wichardus de Prisciaco Durannus de Ferreriis Pontius Auricula Odo de Vincellis Rotbertus archipresbiter Aimo presbiter de Felins Umfredus de Vela Hugo de Vela Maiolus Rebutinus Bernardus de Vernol