Charter Document - 02240575
Charter Number: | 02240575 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1130 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.148) |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quia domna Genta filia Aimini de Arderia veniens in villam de Crochio causa visitandi Rotlannum de Montaniaco ibi infirmante Bernardus vero archidiaconus eadem causa ibi ex altera parte veniens precibus multis ab ea postulavit ut calumpniam quam super terram illam faciebat quam ipse Bernardus archidiaconus a militibus de Toriaco Bernardo et Hugone in ipsa villa de Toriaco emerat amicitia ipsius et pro salute animarum antecessorum suorum in pace dimitteret et Beato martiri Vincentio concederet Illa quidem aliquatenus renuens dicens quod in terra illa quam Bernardus a prenominatis militibus emerat habebat de feodo quod illi milites habebant a patre suo Aimino de Arderia Que tamen domna intervenientibus serviciis Bernardi et precibus petitioni ejus adquievit et donavit Beato Vincentio si aliquid sui juris in ipsa terra a Bernardo empta haberet concessit omnino et laudante filio suo Aimino Beato martiri Vincentio et canonicis ejus werpivit in perpetuum Testes hujus donationis et werpitionis sunt Hugo de Montaniaco et uxor sua Johannes medicus Isembardus presbiter Wichardus miles de Charron Bladinus de Crochio apud quem factum fuit Letaldus clericus Hoc factum fuit VI idus augusti anno ab incarnatione Domini MCXXX regnante Hludovico Francorum rege