Charter Document - 02240574
Charter Number: | 02240574 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1096 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p148) |
Charter:
Scire volumus presentes et posteros quod magister Galterius habens capellaniam de Cruce emit a Giraldo de Viriseto XL soldis pratum unum in praeria de Verneto prope portum Niorum subtus viam portus quod pratum habet ab oriente terram de Felineis a septentrione terra de Gorrevoldo a meridie et occidente terra Sancti Vincentii Pratum istud appendit ad altare de Cruce emptum in camera domni Berardi episcopi in presentia ejusdem et domni Jotceranni decani Pontii Auriculi Stephani capellani Stephani Nasilardi Widonis dapiferi qui inde testes sunt Quod ibidem laudavit Otgerius filius predicti Giraldi apud Virisetum laudaverunt uxor et Vichardus et Stephanus et Bartholomeus filii sub presentia Stephani capellani et Bonifilii sacerdotis Willelmus vero alius filius laudavit Matiscone ante portam episcopi sub presentia sepe dicti Stephani capellani et Bladini diaconi