Charter Document - 02240572

Charter Document - 02240572


Charter Number: 02240572
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1096 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p147)

Charter:

Quum multa vestustate delentur et in perpetuam oblivionem redigantur filiis beati Matisconensis ecclesie Vincentii tam presentibus quam futuris certum esse volumus quod Gaufridus de Varennis in quodam placito in presentia Goceranni decani et domni Gaufridi archidiaconi Blaniacensis domnique Odonis canonici cognomine Rebutini habito quicquid umquam super molendinum de Caveinia calumpniabatur videlicet transsetus quos molendinatores per pascua sua faciebant et abbatarum aque prata sua rigantis conjecta omnibus sedatis reclamationibus ipse et uxor sua Annela et Mayolus filius ejus pro anima sua canonicis et Beato Vincentio in perpetuum werpiverunt Super hac vero predicta concessione testes existunt Petrus Sapatinus presbiter et Petrus de Prinusico sacerdos et Ugo Bastardus Otgerius extraneus sacerdos Umbertus Scutarius Acaris nepos ejus