Charter Document - 02240571
Charter Number: | 02240571 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1108 - 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.147) |
Charter:
Quum universa que sub conditionis humane dispensatione fiunt firma et stabilia imo etiam inconvulsa debent in eternum consistere ne secularium rerum occupationibus aliquando mentes hominum impedite oblivioni subjaceant illa opportet omnia litterarum apicibus denotari et assignari Igitur notum esse volumus tam presentibus quam et futuris quoniam Aalardus cognomine Apostolicus mansum unum prope muros civitatis Matisconis et juxta ecclesiam Beati Johannis more rustici et ad servicium annale faciendum ex multo tempore possidens cum in curia sua mansum quia nec bene ipsius vineam foderat nec ut dicebat facere fecerat jam quasi desertum et pene bestiis expositum paraverat Unde Bernardus archidiaconus a quo illum Aalardus tenebat mansum non mediocriter ira succensus multas et sepissimas et inde calumpnias fecerit et querimonias et etiam ut ei rectum firmaret et faceret multotiens eum ad rationem certissime posuerit quod omnino Aalardus facere et redintegrare procul dubio recusaverit et in ambagibus suis confidens satis pro nichilo eam que dicebantur a Bernardo habuerat Tandem spontanea sua voluntate captus per manum Stephani Burse et Petri vocati Monachi sepius a Bernardo archidiacono ut ei in pace quicquid in manso habebat dimitteret pretium expostulaverat ipse vero Bernardus archidiaconus tum quia ex parte illum mansum videbat desertum tum quia pro salute anime sue Beato Vincentio aliquid edificare voluit verbis ejus manum supranominatorum hominum se prebere assensum decrevit et promiserit Aalardus nempe et uxor sua Grausa in domini Bernardi archidiaconi venientes et ab eo quatuor libras denariorum accipientes et quicquid in supradicto manso et vinea habuerant et tenuerant vendiderunt totum et concesserunt et in perpetuum werpiverunt et super hoc pacto pacem se tenere promiserunt Uxor quidem Aalardi Grausa pro laudamento V solidos habuit Hujus venditionis et werpitionis sunt testes audientes et videntes Gaucerannus de Monte Girberto Pontius Auricula Bernardus de Insula isti tres canonici Stephanus Bermundi Constantinus de Arciaco Stephanus Bursa Petrus Monachus Hoc actum V kalendas octobris regnante Ludovico Francorum rege