Charter Document - 02240568

Charter Document - 02240568


Charter Number: 02240568
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1096 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.146)

Charter:

Quum nonnullis fidelium liquet quod immobiles et mobiles res ecclesie Matiscensis olim insolentia multorum dissipate diversis in locis fuere inter quas et ecclesia que jacet in villa que fertur Floriacus in Matiscensi episcopatu atque in honore Sancti Martini dicata cum ad se pertinentibus sub quadam prestaria sublata injuste fuit licet proprii juris predicte ecclesie foret Que per diversos mortalium male descendendo ad ultimum Pontio patri Artaldi Matiscensis ecclesie decani evenit quam et proprio filio suo prenominato jure perpetuo possidendam dedit Hic itaque Artaldus delictum patris suorumque predecessorum mente fideli sepius pertractans ab hoc usque devenit quatenus pro salute sua patris et matris ceterorumque antecessorum insigni martiri Beato Vincentio atque Matiscensis ecclesie canonicis sub domno pontifice Berardo prefatam ecclesiam eo tenore reddidit ut in vita sua sub censu duodecim denariorum habeat et post ejus decessum Sanctus Vincentius et illius canonici prenominatam ecclesiam cum omni integritate recipiat Si quis vero hanc redditionem infringere temptaverit a communione sancte matris ecclesie separetur et cum his qui dixerunt Domino Recede a nobis scientiam tuam volumus nisi resipuerit damnetur