Charter Document - 02240567

Charter Document - 02240567


Charter Number: 02240567
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1096 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.146)

Charter:

Placitum factum inter canonicos Matisconenses et Landricum de Moncello de nemore Caimmenva et applanamentis ejusdem nemoris quod est alodum Sancti Vincentii Concesserunt quidem canonici Landrico ut custodiat nemus eo videlicet tenore ut ulterius non extirpetur sive ad pratum sive ad agriculturam sed cum nemus portaverit glandes fideliter servet ut neque ipse neque alius colligat donec canonici porcos suos ad glandem edendam introduci precipiant et tunc Landricus parrochiam suam introducat Concessum est etiam utrimque sicut vicini post excommunicationem ab antiquo fuisse testati sunt ut canonici in predicto nemore ad usum coquine seu refectorii sive ad opera ipsius claustri quicquid voluerint colligant et obedienciarius Sancti Clementis de eodem nemore quod placuerit capiat ad ea que in parrochia Sancti Clementis operari voluerit Similiter et Landricus ad usus proprie domus et ad mansos suos faciendos de nemore capiat illud tantum provideat ut preter parrochianos Sancti Clementis nullum hominem in nemore currente faciat de singulis vero domibus predictorum parrochianorum in nemore currentium singulis annis singulos denarios pro custodia habeat Definitum est autem de prato quod Landricus juxta nemus fecerat ut singulis annis facto feno nonam canonicis reddat neque pratum deffendat nisi de fossione porcorum donec alia prata que sunt in vicinia in deffensione mittantur De messibus aliorum applanamentorum quas ipse vel aliquis pro eo habuerit decimas integre et medietatem nonarum canonicis reddat Pro hoc beneficio a canonicis sibi collato Landricus hominium fecit et fidelitatem juravit domno Artaldo decano et in pacto fuit ut quicumque de successoribus et hoc beneficium a canonicis tenuerit decano Matisconensis ecclesie hominium faciat et fidelitatem juret Actum communi favore capituli in presentia domni Berardi venerabilis episcopi