Charter Document - 02240561
Charter Number: | 02240561 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1109 - 1118 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.144) |
Charter:
P episcopus servus servorum Dei dilectis filiis P abbati et monachis Cluniacensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem Confrater noster B Matiscensis episcopus partim rogatu nostro partim probitate sua erga predecessorem tuum venerabilem virum H abbatem benigne se habuit et cum Hierusalem iturus decessit omnia inter vos et ipsum quiete et pacifice habebantur Ceterum post decessum ejus non parum jus Matisconensis ecclesie perturbastis quia quod hactenus factum non est in monasterio vestro crisma consecrari fecistis hoc enim quevis per episcopi personam exhibeatur ecclesie tamen jus est Rogamus ergo dilectionem vestram ita hoc plena caritate corrigere item etiam in ceteris circa eum vos habere ut inter vos preterite pacis vinculum arcius restringatur et ipse enim vos plenius diligit et a vobis plenius est diligendus Quamobrem precipimus ne talia ulterius fiant non enim immemores sumus quanto studio quantaque instantia satagerimus ut firma inter vos et stabilis concordia permaneret Quod idcirco firmum servari volumus et precipimus ne detrimentum ulterius ecclesia patiatur orantes vos pro nobis misericordia divina custodiat