Charter Document - 02240560
Charter Number: | 02240560 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1096 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.144) |
Charter:
Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus Hugonem Gaufredum prestariam Matiscensis ecclesie Sancti Vincentii quam habebat ut premonstrata erat et adhuc melius demonstrare posset et nominatim Castanetum et Lucum Beliardum in presentia domni episcopi Berardi et decani Artaldi et precentoris Gauseranni et aliorum plurimorum Deo et prefate ecclesie reddidisse Juravit autem predictus Hugo se veram tenere pacem et perpetuam super hec et super omnia bona illius ecclesie per se et per conductum suum et per quoscumque a malis ecclesie retrahere posset quod si ecclesia ab istis hac de causa in aliquo lederetur illud idem se reddere atque interim donec redderetur in Matiscensi civitate se captum tradere nec eam exire sine licentia illius episcopi et decani ac precentoris qui eo tempore magistratus ecclesie obtinerent Eodem sacramento confirmavit insuper quoque obsides posuit Guigonem de Barbareschis et Gaufridum Willelmum Vetulum Hugonem de Cluniaco qui quotiescumque et ex eo quo Hugonem ipsum a juramento deviare cognoscerent Matisconi se captos reddere et a civitate non discedere sine edicto episcopi decani et cantoris qui illis diebus ecclesie honores obtinebunt juravere Dominus vero episcopus Berardus et canonici prefati Hugoni sexcentos solidos dedere ut fidem et veram pacem illis de prestaria teneret videntibus et laudantibus domino Berardo episcopo decano Artaldo precentore Gauseranno Stephano monacho Guichardo de Peseio Gunterio archipresbitero Petro de Berriaco Bernardo de Claromanu Vuichardo de Rochia