Charter Document - 02240559

Charter Document - 02240559


Charter Number: 02240559
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1111
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p143)

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris controversiam que inter Matisconensem ecclesiam et episcopum Nivernensium Hugonem de ecclesia Candeverris versabatur hac concordia fuisse terminatam Domnus Hugo reverendus Nivernensium presul Matiscensi ecclesie presbiteratum integrum et quietum dimisit sicut Willelmus comes antea dimiserat omnem videlicet sepulturam omnem oblationem et de decima quamtum ad ipsum presbiteratum pertinebat jure tantum episcopali retento ex integro Hanc autem ecclesie seu ecclesiasticarum rerum dimissionem Willelmus comes concessit et laudavit decimam autem quam tunc in dominio habebat sibi suisque heredibus tali conditione retinuit ut nulli ecclesie seu persone eam donaret nisi ecclesie Matiscensi eis vero qui de presbiteratu aliquid ex eo in casamento habebat nullum patrocinium vel auxilium ad retinendum preberet Reverendus quoque Nivernensis episcopus se de eis justitiam plenam ecclesie Matisconensi facturum promisit Domnus autem Berardus venerabilis Matiscensium antistes et ejus canonici idem juris quod in potestate Candeverris se habere asserebant si quid habebant Willelmo Nivernensi comiti et heredibus suis promiserunt et comes predictus id juris quod in potestate eorum erat si quid eorum erat ab episcopo Matiscensi assensu clericorum ejus per eos deinceps habendum suscepit eo scilicet excepto quod tunc temporis canonici Matiscenses in potestate Candeverris in dominio habebant Expresse autem dominus episcopus Nivernensis laudavit ut canonici quem vellent presbiteratum in ecclesia eligerent sibique presentarent cui idoneo et obedientiam professo animarum curam committat de his vero qui canonici in ecclesia sibi retinuerint presbiter qui per eos bona ecclesie habebit tamque dominus fideliter respondeat qui si in crimen inciderit judicio episcopi Nivernensis abiciatur et alter a canonicis Matiscensibus substituatur Igitur facta est absolutio ab episcopo Matiscensi ejusque canonicis super Willelmo comite Nivernensi ejusque predecessoribus Actum est apud Paredum per manum domni Richardi apostolice sedis legati Norigaudi Eduensis episcopi ejusque clerici anno ab incarnatione Domini MCXI indictione IIII epacta VIIII concurrente VI post III cum B VIII idus aprilis februarii V XXIIII Paschali II Romane urbis Papa regnante in Francia Ludovico Philippi filio S Ugo Nivernensis episcopus S Willelmus comes Nivernensis Hugo de Fraxino Hugo de Tilio Bernardus doctor S Berardus Matiscensis episcopus Goscerannus cantor Humbertus Bernardus Gaufridus archidiaconus S Theotardus Lugdunensis camerarius et capellanus