Charter Document - 02240557

Charter Document - 02240557


Charter Number: 02240557
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1186 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p143)

Charter:

Sciatur quod controversia que erat inter Poncium cantorem et Stephanum de Monte Gudini de terris ipsius ville hoc modo terminata fuit Stephanus recognovit nemora esse precentori et ecclesie que dimittit ei cantor quamdiu ipse Stephanus vixerit salva taschia applanationes nemorum non potest facere sine consensu cantoris et werpivit ei colonicam et perpetuo reddimus ei arietes cum vellere singulis annis et de vinea que est juxta vineas de quibus reddebat quartam similiter reddit quartam Super aliis controversiis que versabantur inter eos michi est remissum michi est condonatum post mortem Stephani Quod si heredes Stephani ecclesiam appellare voluerint appellent et ecclesia similis eos hec conventio non derogat prime conventioni Actum est hoc in presentia Gauterii decani Poncii cantoris Aimini archidiaconi magistri Stephani Urici subcantoris Rannaldi de Felins militis