Charter Document - 02240552

Charter Document - 02240552


Charter Number: 02240552
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1096 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p141)

Charter:

Notum sit presentibus atque futuris quia monachi Gigniaci et canonici Matisconis pro querimonia que inter eos fuerat ad placitum convenerunt et hujus modi concordiam fecerunt concesserunt et laudaverunt domnus Berardus Matiscensis episcopus et canonici ejus ecclesiam de Causello et ecclesiam de Sintiaco et septem modios censuales vini et quinque solidos debitales denariorum ecclesie Gigniaci et monachis ibi Domino servientibus eo pacto quod ipsi monachi in festivitate Beati Vincentii martiris decem solidos et sex denarios censuales canonicis Matiscensibus singulis quibusque annis persolvant apud Matisconem illius scilicet monete que cunctetur in villa Gigniaci vel in civitate Matisconis sine alterius commutacione Hec autem concordia confirmata est per manum domni Berardi Matiscensis episcopi in capitulo canonicorum et per manum domni Hugonis abbatis Cluniacensium monachorum et in capitulo ipsorum Promiserunt et per manum Rotlanni prioris Gigniacensium fratrum in capitulo ipsorum Promiserunt item supradicti monachi de quodam prato Sancti Amoris quod nullam facerent ulterius calumniam canonicis Matiscensibus nec aliquod clam vel palam impedimentum quatenus hec concordia sempiternam habeat firmitatem