Charter Document - 02240551
Charter Number: | 02240551 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1110 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.140) |
Charter:
Notum sit omnibus quod Pontius et Wichardus canonici Sancti Vincentii per manum Artaldi decani dederunt Christiano de Palude quamdam vineam que erat de mensa fratrum eo tenore ut in festivitate Sancti Vincentii decem solidos Matiscensis monete bone et probate quotannis predictis fratribus persolveret Est autem hec vinea ad portam Bellijoci in superiori parte ad dexteram et terminatur ab oriente vinee Sancte Marie et ab occasu cum laterali nemore a meridie vero via que ducit ad portam predicti castri hanc quoque vineam prenominatus Poncius Sancto Vincentio dedit