Charter Document - 02240550
Charter Number: | 02240550 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1144 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.140) |
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quod Hugo de Berriaco dedit ecclesie Beati Vincentii et ibi Domino servientibus capellam in supradicto castello sitam cum oblationibus decimis et aliis appendiciis Habet ipsa capella decimas clausi infra istos terminos a via de Craia usque ad rivum fontis et de duabus condeminis in Blandiaco sitis decimas habet et de aliis duabus condeminis ex alia parte ipsius supranominati montis manentibus decimas pariter diviserunt Capella et ecclesia de Soloniaco habet etiam decimas aliarum condeminarum quarum hec sunt nomina de Balbilona de Exarto de Rogo de Marenchia de Piro de Siciono De terra tantum arabili habet autem primitias omnium habitantium in eodem castello eorumdem baptisterium capellanus visitet infirmos communicet et quod sibi tribuunt habet nec est pretereundum quod mortui sepeliuntur apud Berriaci villam Si vero aliquis eorum corpus suum destinaverit ad aliquam congregationem capellanus non advocato presbitero Berriaci ville faciat quecumque agenda fuerint