Charter Document - 02240549
Charter Number: | 02240549 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1074 - 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p140) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quia ego Petrus sacerdos pro remedio anime mee et matris mee et ceterorum parentum meorum fidelium dono ecclesie Dei que est constructa infra muros Matisconis et in honore gloriosissimi martiris Christi Vincentii dicata medietatem unius mansi qui situs est in villa Casotis qui vocatur de Margaritis Terminatur autem ipse mansus a mane terra Hebreorum a sero via aquilone via publica a meridie tenet usque ad monticulum ipsius hereditatis Et dono in villa Fontanis medietatem alterius mansi eo pacto ut habeant hoc canonici ejusdem loci in communione fratrum Si quis autem parentum meorum id est extraneorum calumniaverit hoc donum auctoritate Dei et Beate Marie matris Domini et omnes virtutes celorum et Sancti Petri apostolorum principis et Beati Vincentii atque omnium martirum Christi et beatorum confessorum atque omnium virginum sit maledictus qui hoc contradixerit donum Data per manum L episcopi atque Odonis decani atque Johannis cantoris et Artaldi archidiaconi [] Sic fiat fiat