Charter Document - 02240548

Charter Document - 02240548


Charter Number: 02240548
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1074 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.140)

Charter:

Notum sit universitati fidelium quod Sanctus Vincentius in amne Vela supra Chavaigniacum duo molendina ab antiquo habuit unum quod canonici continue tenuerunt in dominio alterum domnus Balgiacensis quasi in beneficio Gaufridus autem de Maisiriaco et Bernardus frater suus removerunt illud quod erat de chasamento sub villa et ita exclusum est remanens Mortuo vero statim Gauffrido de Maisiriaco Bernardus qui superstes fuit quum de hac injuria canonicis exequi justitiam recusabat aliquamdiu anathematis vinculo strictus tandem per manum domni Landrici Matiscensis episcopi resipiscens in judicium Chavaniacum venit ubi per prolatam sententiam recognoscens quod contra canonicos injuste egisset laudavit ut sicut molendina superius communia fuerant ita et sub villa communia sint in posterum et communia canonicis et suis heredibus fiant Hoc idem quoniam aque cursus superius et inferius cum terris adjacentibus de jure Sancti Vincentii esse cognoscitur laudaverunt canonici Bernardo suisque successoribus Actum publice sub nuce juxta cimiterium S Landrici episcopi S Gaufridi S Evrardi S Eustachii de Vela S Johannis de Blaniaco Otgerii de Vela Otgerii prepositi Aimo de Monte Pavonis Stephani de Judeis Otgerius Buicha Berardus de Mispiliaco Wichardus prepositus Aimo sutor Umbertus clericus pluresque alii milites et rustici