Charter Document - 02240546

Charter Document - 02240546


Charter Number: 02240546
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.139)

Charter:

Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris quod Hugo de Bergiaco et Falatrudis soror ejus servos quos calumniati sunt dederunt Beato Vincentio et canonicis Pars vero istorum servorum erat ex communione canonicorum altera quoque ex hereditate laicorum Et dono et ut in posterum hec donatio minime testibus et noticiis caruisset preceptum est litteris annotari Nomina vero illorum hec sunt Wicardus Bernardus Sibertus et Walterius isti vero cum consensu matris de qua parte erant Vincentio et canonicis ibidem servientibus Si quis hanc cartam calumniaverit iram omnipotentis Dei incurrat S Hugonis et sororis ejus qui firmaverunt et firmare rogaverunt S Gaufredi S Stephani S Gauseranni S Maioli