Charter Document - 02240545
Charter Number: | 02240545 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1074 - 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p139) |
Charter:
Notum sit presentibus atque futuris quia Otgerius miles et uxor sua Ilia donaverunt Matiscensi ecclesie in honore Beatissimi Vincentii martiris dicate tempore domni Landrici ejusdem ecclesie venerabilis episcopi mansum unum situm in pago Lugdunensi in villa que dicitur Montis cum servis ibidem manentibus et cum omnibus reliquis appendiciis pratis silvis aquis aquarumque decursibus eo videlicet pacto ut Jotserannus filius eorum factus canonicus Matiscensis ecclesie de Sancto Vincentio supradictum mansum in vita sua teneat et in unoquoque anno XII denarios in communione fratrum quamdiu vixerit loco census persolvat post decessum vero ejus mansum et quicquid ibi edificatum fuerit Sanctus Vincentius et canonici nullo deinceps contradicente possideant