Charter Document - 02240542

Charter Document - 02240542


Charter Number: 02240542
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Internal, Regnal, Lunar
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.138)

Charter:

Quicumque Sanctorum locis aliquid ex rebus sue proprietatis dono concedere nititur premium sibi adepturum minime diffidat Hujus rei causa ego Erlebaldus vicecomes et Gislardus condonamus ecclesie incliti martiris Christi Vincentii que est infra ambitum urbis Matiscensis medietatem ecclesie nostre que est in honore Sancti Genesii in pago Lugdunensi in agro Cosconiacensi que de illarum conquisto videtur esse eidem jam dicte case Sancti Vincentii sicut premissum est mediam partem tradimus cum omnibus ad eam pertinentibus hoc est cum vineis pratis campis silvis arboribus aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus inquisitis et inquirendis hec per omnia sicut superius inserta sunt prelibate ecclesie tribuimus Quod si aliquis huic traditioni molestiam inferre visus fuerit auri libras duas coactus exsolvat et hec donatio a nobis facta omni tempore stare se gaudeat S Erlebaldi et Gislardi qui hoc fecerunt et firmare rogaverunt S Leutbaldi S Ascherii S Engelerii S Adalberti S Aimonis Ego Aiminus subscripsi die Lune in mense julio anno VI regnante Rodulfo rege