Charter Document - 02240539
Charter Number: | 02240539 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0815 - 0840 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.137) |
Charter:
In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus Si erga loca divinis cultibus mancipata propter honorem Dei ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur premium nobis apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris tam presentibus quam et futuris quia vir venerabilis Hildebaldus Matisconensis ecclesie episcopus adiens serenitatem culminis nostri questus est eo quod tertia pars telonei que est in eadem civitate aut foras in eodem pago et tertia pars de salinis que sunt in Jugis necnon et villa que nuncupatur Candeverris cum omnibus appendiciis ecclesie cui ipse auctore Domino episcopus preest que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris secundum divisionem que olim facta est et esse debet Nos interea missum nostrum venerabilem scilicet [] Leidrardum archiepiscopum ad hanc rem investigandam et diligenter inquirendam misimus et invenit quod per justitiam predicte ecclesie juxta divisionem que dudum facta est et esse debebat Qui rediens nobis renunciavit hanc rem ita se habere sicut predictus episcopus asserebat quod nostra excellentia presentialiter hoc ei in nostra elemosina reddidit sed ob rei firmitatem obsecravit excellentiam culminis nostri ut nostra auctoritas super hoc stet qualiter rectores ipsius sedis perenniter haberent et possiderent Cujus petitioni libenter annuere placuit et hanc nostram auctoritatem fidei Dei gratia predicte ecclesie libuit per quod decernimus atque jubemus ut nullus quislibet ex fidelibus nostris de predicta tertia parte mercatorum aut de tertia parte de salinis vel de villa Candeverris cum ecclesia deinceps ullam calumniam aut infestationem rectoribus predicte ecclesie facere presumat aut hoc per quodlibet ingenium abstrahere aut minuere temptet Sed quemadmodum ob honorem Dei et reverentiam predicte sedis fecimus et confirmavimus perenniter maneat inconvulsum