Charter Document - 02240536
Charter Number: | 02240536 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1096 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.136) |
Charter:
Notum sit presentibus atque futuris quia domnus Berardus episcopus Matiscensis ecclesie in honore Beati Vincentii martiris consecrate ecclesiam dictam de Quercu que erat juris ejusdem sancti martiris nostri sicut et alie circonjacentes ecclesie adquisivit et recuperavit a quibusdam laicis qui sub casamento tirannice potestatis eam multo tempore retinuerant Illi vero laici qui tantum injuste ipsam ecclesiam possederant Claromontensis concilii decretum formidantes et animarum suarum periculum recompensantes sub quadam dissimulatione werpitionis petierunt a domno Berardo episcopo et a canonicis suis cuidam germano suo Gauceranno videlicet dari canonicale consortium Quorum petitioni consentientes germanum suum Sancti Vincentii martiris canonicum laudaverunt et confirmaverunt Quamobrem Bernardus de Septem Canibus et Otgerius de Montgirberto et Garinus de Montgirberto et Gaucerannus factus canonicus isti quatuor germani concesserunt et reddiderunt et werpiverunt ipsam supradictam ecclesiam cum integro presbiteratu Sancto Vincentio et domno Berardo episcopo sine ulla calumnia aut retinatione Ipse vero domnus Berardus presul dedit et concessit eam in capitulo ad communem mensam fratrum jure perpetuo pro redemptione anime sue et illorum qui illam werpiverant retento annuo censu trium solidorum Testes rei sunt Artaldus decanus Johannes precentor Gaucerannus archidiaconus