Charter Document - 02240534

Charter Document - 02240534


Charter Number: 02240534
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.136)

Charter:

Omnibus sancte Dei ecclesie filiis notificare volumus quod ego Hugo Fuldradus et uxor mea Teotbergia et filii mei Gerardus et Hugo Willelmus et Stephanus Boso et Gauserannus atque Herbertus et filie mee Domino et Sancto Vincentio Matiscensis ecclesie medietatem decime de ecclesia Sancti Johannis de Buxeria per manum Bernardi archipresbiteri reddimus a quo etiam beatitatis gratia CC et V soldos fortes Lugdunensis monete accipimus Propterea per manum Bernardi supradicti Sancto Vincentio medietatem decimarum et taschiarum de duobus mansis in parrochia Sancti Vincentii reddimus in quibus etiam ipsa ecclesia sita est Iterum in eisdem supradictis mansis Bernardus archipresbiter Sancto Vincentio Matiscensis ecclesie aliam medietatem decimarum et taschiarum ab Hugone de Exsartis et fratribus ejus recuperavit quibus etiam charitatis gratia XXVII solidos donavit cum istis iterum decimis et taschiis Hugo et fratres ejus molendinum situm in aqua Reni Sancto Vincentio reddiderunt hujus autem redditionis testes sunt Vinleus de Noliaco et filius ejus Girardus et Stephanus et Girardus capellanus de Tisiaco et Hugo de Ronchivolt et Rodelinus prepositus et Johannes de Cariloco Iterum in supradicta parrochia Sancti Vincentii Bernardus archipresbiter medietatem decimarum de Becis ab Arnulfo de Porta et Hugone Rufo et uxoribus eorum adquisivit pro quibus XXV solidos Lugdunensis monete dedit Hujus rei testes sunt Bernardus de Barbilliaco et Guichardus presbiter et Constancius Calvus Item adquisivit in ecclesia Sancti Johannis de Buxeria sextam partem decimarum de Petro Fuldrado et uxore ejus pro quibus dedit XL solidos Lugdunensis monete Hujus rei testes sunt Stephanus canonicus de Mardubrio et Pontius de Cava Rocha et Hugo Fuldradus