Charter Document - 02240531
Charter Number: | 02240531 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1096 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.135) |
Charter:
Posterorum noticie tradere dignum duximus quia Bernardus de Cariloco Domino et ecclesie Beati Vincentii infra muros Matisconenses site quartam partem decimarum de Agrillo de Hugone Fuldrado adquisivit Habuit autem jam dictus Hugo pro hac quarta parte decimarum a prefato Bernardo XXV soldos Lugdunensis monete Adquisivit etiam in eadem parrochia de aliis militibus decimas villarum duarum ad integrum videlicet de Masconeolis atque de Multenco pro quibus XX solidis predicte monete donavit Hujus rei testes sunt Bernardus sacerdos Radulfus prepositus Bernardus Vertonus Pontius de Cava Rocca