Charter Document - 02240522
Charter Number: | 02240522 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0981 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.134) |
Charter:
Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus atque futuris sit notum quia cum esset domnus Milo episcopus secus basilicam incliti martiris Christi Vincentii et Oddo abbas et Mayolus archidiaconus seu ceteri canonici venerunt in eorum presentiam duo homines Rotbertus videlicet atque[] humillime deprecantes ut concederet eis capellam unam que est constructa in honore Sancti Martini in villa Tarsiaco cum rebus et decimis sibi pertinentibus ea vero ratione ut dum vixerint teneant et possideant et si quis par parem suum supervixerit ad eum perveniat nullo contradicente Domnus Milo episcopus qui fieri jussit et firmare precepit