Charter Document - 02240521
Charter Number: | 02240521 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1063 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.133) |
Charter:
Gualterio quoque episcopo subtracto ab hac luce Drogo vir simplicitate preditus Dei dispositione suscepit episcopatum Matiscensis ecclesie Huic quidem mundialis prudentie calliditate non satis calluit mundus per vicinos et circumpositos precipueque per ecclesie beneficiarios qui ei debuerant auxiliare contra ire graviter cepit et adversari Unde sibi commissa ecclesia que jamdudum malo merito habitantium et in utilitate presidentium ceperat vexari nec ut expediret ab eo potuit sublevari Quo in tempore sinodus plurimorum scilicet XIII episcoporum apud Cabilonem est habita sub Petri Ostiensis episcopi Romane ecclesie legati presentiam huic inter alias officiorum ecclesiasticorum narrationes predictum episcopum ad rationem misit quare sicut per proclamationes Cluniacensium monachorum in synodo Romana audierat ipsum cenobium invaserit et afflixerit abbatem contristaverit insuper et Romana privilegia et papam spreverit et neglexerit Ad que vero dum episcopus pleniter optaret respondere et quod non facere eis intulerit sed versa vice plura his ab ipsis pertulerit conquerenda edicere nullatenus sibi locus datus est inde sed tantum synodali decreto purgavit se scienter Romana privilegia non lesisse nec papam sprevisse Ipse autem Romanus legatus nimium cenobilis quorum postulationibus et obsequiis adtractus advenerat favens proclamationes et querimonias sepedicti episcopi nec ecclesie ejus suscepit nec aliquam justitiam eis de ipsis fecerat sed tantum quod predecessores episcopi in ipso Cluniacensi cenobio eatenus habuerant ipse laudavit et concessit Privilegia vero que contra jus ecclesiasticum monachi collegerant quibus ingeniis poterant Matiscensis ecclesia pro ut potuit ibidem contradixerit nec episcopus aliquatenus ea laudavit vel confirmavit sed permanet ut erat in querela et querimonia rectitudinem sue ecclesie ipsis e contrario contra canonicam autoritatem perdurantibus in sua rebellione