Charter Document - 02240520
| Charter Number: | 02240520 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Receipt |
| Date: | 1040 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p133) |
Charter:
Post vero in longo tempore veniens domnus Odilo Matisconem cum requievisset nocte apud Sanctum Martinum suumque monasterium mane cum suis matrem ecclesiam Sancti Vincentii pedester expetiit Et quia cum episcopo et canonicis in capitulo vellet loqui predixerunt quo cum ingrederetur omnibus sibi ut pro tanto viro assurgentibus ipse in medio eorum genua flexit et si quid erga locum et fratres commiserat ut sibi remitteretur postulaverit et quia ecclesie sicut matri non obedierat se penitere declamaverunt ac deinceps dum adviveret erga ecclesiam et presidentes se permansurum qualis deberet promisit His ergo benignissime remissis atque ab eo eisdem cum gratiarum actione acceptis recessit cum pace et concordia impendens loco et clericis multa beneficia nam inter alia transmisit duo optima tapita ecclesie atque centum solidos Casinne monete
