Charter Document - 02240517

Charter Document - 02240517


Charter Number: 02240517
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1025
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p132)

Charter:

Ne oblivionis caligine in futurum deleatur posterorum notitie litterarum apicibus designare curavimus quod Hugo de Castellione dedit ecclesie Beati Vincentii Matisconis pro canonica filii sui Willelmi et remedio anime sue laudantibus uxore sua et omnibus filiis suis mansum unum in villa Cormarenchia situm terminatur autem idem mansus a meridie terra Berardi de Miseriaco a septentrione via publica a mane est de eadem terra Dedit etiam pro eadem canonica Beato Vincentio in silva Vainera a portu Betis usque ad portum Anselle cursum trecentorum porcorum cum mutone mansus vero habet et in servitium II soldos Testes hujus rei sunt Hugo qui fecit de Loasi et Godefredus