Charter Document - 02240509

Charter Document - 02240509


Charter Number: 02240509
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1074 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.129)

Charter:

Notum sit presentibus atque futuris quia ego Bernardus de Blaniaco pro salute anime mee et antecessorum meorum dono ecclesie Dei infra muros Matisconis site in honore Christi martiris Vincentii dicate et canonicis ibi Domino servientibus mansum unum situm in pago Matisconensi in parrochia Sancte Marie de Vinosa cum omnibus appendenciis quatenus omnes fructus et servicia et omnes redditus istius mansi ad opus fratrum ad cenam diei sancte Pasche reserventur Et tunc inde habeant fratres refectionem agnorum et aliorum que necessaria fuerint secundum quod supradicte res valuerint