Charter Document - 02240507

Charter Document - 02240507


Charter Number: 02240507
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1096 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.129)

Charter:

Deinde Rainardus de Jassiaco et Gauserannus de Corent atque Warnerius cautellus qui dicebant istius rei in feudum partem habere reddiderunt Beato Vincentio et supradicto episcopo atque canonicis quicquid in hac re calumniabantur Testes Rainardi sunt frater suus abbas Athanacensis Godo archipresbiter Wicardus miles testes Gauseranni et Warnerii Durannus archipresbiter Ugo Recans Omnes isti sicut scriptum est firmaverunt et laudaverunt