Charter Document - 02240505
Charter Number: | 02240505 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1002 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.128) |
Charter:
Cum legum autoritas secularium a nonnullis pleniter custoditur multimodo congruit ut sacri ordinis norma a fidelibus observetur Hujus rei gratia intimare decrevimus cunctis sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet atque futuris quia cum resideret domnus Letbaldus presul expectabilis secus basilicam gloriosi martiris Christi Vincentii que est sita infra ambitum meniorum Matiscensium adiit presentiam ejus quidam miles nomine Algaudus humili flagitans precatu sibi conferri sueque uxori nomine Hermengarde necnon et filio eorum Gisleberto quamdam ecclesiam que est in honore Sancti Andree cum omnibus appendiciis cum servis et ancillis supermanentibus est autem ipsa ecclesia in pago Lugdunense in villa Odrenaris vocata Cujus petitionem domnus antistes et Mayolus prepositus et reliqui canonici Sancti Vincentii gratam suscipientes concesserunt jam dicto viro prenominatas res sicut petivit eo pacto ut quamdiu advixerit et uxor ejus jam dicta et eorum filius jam nominatus usum et fructum teneant et in festivitate Sancti Vincentii loco census decem nummorum solidos jam dicto loco exsolvant et ne in reliquum ab aliquo molestiam causa repeticionis paterentur hanc precariam pretaxatus pontifex eis fieri jussit quam propria manu corroboravit fidelibusque suis firmare precepit S Letbaldus humilis episcopus S Mayolus prepositus S Mayoli abbatis S Gauseranni levite S Johannis levite S Aymonis levite S Adalardi presbiteri S Teudonis presbiteri S Eldeboldi presbiteri S Aldonis presbiteri S Ernadi levite S Uberti levite S Aymonis levite S Hendrici clerici S Uberti clerici S Alioldi clerici S Eldini presbiteri S Benedicti presbiteri Data per manum Rodulfi indigni sacerdotis V mensis julii anno VIIII regnante Rodulfo rege