Charter Document - 02240502
| Charter Number: | 02240502 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1031 - 1060 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p128) |
Charter:
Notum sit omnibus quod Durannus cognomine Francus et Gauscerannus dederunt Domino et Sancto Vincentio omnem hereditatem suam que eis evenit ex paterno et materno tam in vineis quam in pratis vel in terris arabilibus seu in decursu aquarum et silvis est autem hec donatio in villa que Moyson dicitur et in ripa Grahaune et in Allogniaco Prenominatus vero Gaucerannus eo tenore dedit quod Durannus et Stephanus filii ipsius in vita sua teneant preter campum de Crai Quod si aliquis horum duorum sine legitimo herede mortuus fuerit ad Sanctum Vincentium portio ipsius deveniat Durannus vero Francus omnem hereditatem suam ex integro Sancto Vincentio dedit preter unam sexteratam quam pro sepultura sibi retinuit cui nos canonicalem societatem dedimus et cum fratrem ecclesie nostre tam in bonis spiritualibus quam in presentibus firmavimus
