Charter Document - 02240500
Charter Number: | 02240500 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0998 - 1013 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.127) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum esse volumus qualiter quidam clericus atque canonicus Sancti Vincentii nomine Adalardus venit ante presentiam domni Letbaldi Matisconensis episcopi necnon coram Maiolo preposito ceterisque palam cunctis fratribus ejusdem ecclesie humili prece deposcens ut ei ecclesiam quamdam concederent per prestarie corroborationem Petitioni cujus favore ac dignitate ejus dilectionis puro animi affectu consentientes adimplevimus rogati ejus voluntatem Est autem sita predicta ecclesia in comitatu Matisconensi in agro Cardoniaco in villa que vocatur Fabricas in honore Sancti Bartholomei constructa Hanc itaque ecclesiam de nostro jure et dominio in ejus transfundimus potestatem et voluntarie concedimus cum decimis et appendenciis ea ratione vero ut quamdiu vixerit prefatus canonicus nomine Adalardus teneat et possideat legali usuario exinde faciendi voluntatem de fructibus ecclesie jure ac firmitate commitante vita post ejus quoque decessum uno suo heredi nepoti suo nomine Arulfo clerico perveniat et in festivitate Sancti Vincentii in dominicatu pontificis viventis ecclesie Matisconensis per legem et per voluntatem fratrum intrantis investitura XII denarios persolvat post eorum amborum decessum in potestatem pontificis redeat Si quis vero contra hanc donationem sive prestariam aliquam calumniam inferre voluerit minime valeat adipisci quod petit sed iram Dei omnipotentis incurrat et anathemate omnium electorum Dei damnetur et in antea hec prestaria firma perseveret cum humili assensu omnium audientium S Ledholdi humilis pontificis qui hanc prestariam fieri jussit et se presente scribere jussit et manibus suorum fidelium corroborare precepit S Mayolus prepositus S Gauserannus levita S Anselardus levita S Teudo presbiter S Aldo presbiter Umbertus ypodiaconus S Sendelenus archidiaconus Heyndricus clericus S Berno levita Johannes levita Aymo clericus S Gondulfus levita Eldeboldus presbiter Gislardus levita Data per manum Rodulfi presbiteri XVIII kal septembris indictione XI tempore Rotberto rege et Domino regnante