Charter Document - 02240499
Charter Number: | 02240499 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0996 - 1018 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p127) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum esse volumus qualiter quidam clerici Rotbertus scilicet atque Livo venerunt ante presentiam domni Ledboldi Matiscensis ecclesie episcopi necnon canonicorum suorum poscentes sibi conferri per precarie firmitatem quamdam ecclesiam quam antecessores eorum simili corroboratione possederant Est autem hec ecclesia in comitatu Matisconensi sita in villa Busciaco in honore Sancti Eusebii dicata Quorum scilicet prefatus presul petitionem benigne suscipiens supradictam ecclesiam illis concessit tali vero ratione ut quamdiu advixerint absque ulla inquietudine teneant et possideant et in festivitate Beati Vincentii in erario episcopali denariorum solidos II loco census persolvant salvo tamen servitio pontificali illis vero decedentibus ad dominium presulis redeat Hec autem precaria ut stabilis maneret et firmius corroboraret domnus pontifex propria manu eam firmavit atque corroborandam tradidit suis canonicis